| Celebravit et Themiso medicus vulgarem her- | 25.80.1 |
| bam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. | |
| duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus | |
| linguae pecorum similis, caule anguloso in terram incli- | |
| nato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo | 5 |
| inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron | |
| vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ip<s>a in umidis | |
| nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densando- | |
| que corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque | |
| sistit fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant. | 10 |