| Iungitur huic buglossos, boum linguae similis, | 25.81.1 |
| cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi volup- | |
| tates auget et vocatur euphrosynum. iungitur et | |
| cynoglossos canina<m> linguam imitata, topiariis operibus | |
| gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis <e>mittat, eius | 5 |
| radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad | |
| quartanas.—Est et alia similis ei, quae fert lappas mi- | |
| nutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus ad- | |
| versatur. |