| Est et buphthalmus similis boum oculis, folio | 25.82.1 |
| feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et | |
| manduntur decocti. quidam chalcan vocant. haec cum | |
| cera st<e>atomata discutit. | |
| Invenere herbas et universae gentes, Scythia pri- | 5 |
| mam eam, quae Scythice vocatur circa <Ma>eotim nascens, | |
| praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae as<th>mata vo- | |
| cant. magna et ea commendatio, quod in ore eam ha- | |
| bentes sitim famemque non sentiunt.—Idem praestat | 83.1 |
| apud eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque | |
| eundem effectum habe<a>t, traduntque his duabus herbis | |
| Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. | |
| Ischaemonem Thracia invenit, qua ferunt sangui- | 5 |
| nem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa. | |
| serpit <in> terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. | |
| farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et <ciet> sangui- | |
| nem, eadem adalligata sistit. |