| Animalia quoque invenere herbas, in primisque | 25.89.1 |
| chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido | |
| * * * restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis | |
| oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae | |
| erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albi- | 5 |
| cans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus | |
| candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent | 90.1 |
| adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus floren- | |
| tibus exprimitur et in aereo vase cum melle Attico leniter | |
| cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra cali- | |
| gines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, | 5 |
| quae chelidonia appellantur ab ea. |