| Inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque | 25.91.1 |
| in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intel- | |
| legatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est | |
| haec animalis eius malignitas in alia herba maior. per- | |
| cussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed | 5 |
| illam homine spectante non decerpit. |