| Simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de | 25.92.1 |
| qua diximus, item helxine<n> a partu dictam, osten- | |
| dere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim | |
| telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis | |
| praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis | 5 |
| tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix | |
| tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose | |
| nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudo- | 93.1 |
| dictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis | |
| minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus | |
| statim intellegitur; dictamnum enim minima potione ac- | |
| cendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine con- | 5 |
| dunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant | |
| utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, | |
| veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et | 94.1 |
| tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque | |
| effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente | |
| persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito prae- | |
| stare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod | 5 |
| in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem | |
| in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam | |
| ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus | |
| uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae | |
| turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vac- | 10 |
| cinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. po- | |
| tentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris | |
| exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui | |
| Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa | |
| Potnias vero et asini. | 15 |