| Inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse | 25.95.1 |
| gravidae videntur, quoniam esset ἀρίστη λεχούσαις. nostri | |
| malum terrae vocant et quattuor genera eius servant: | |
| unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et | |
| hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, ra- | 5 |
| dice longa, IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine, | |
| tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit prae- | |
| cipua vis, quae et clema<ti>tis vocatur, ab aliis Cretica. | |
| omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt | 96.1 |
| baculas parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et | |
| quae plistoloc<h>ia vocatur, quarti generis, tenuior quam | |
| proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris | |
| crassitudine. hanc quidem polyrr<h>izon cognominant. odor | 97.1 |
| omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gra- | |
| tior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis | |
| conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. | |
| effodere eas messibus tempestivum; i<n d>esquamato terreno | 5 |
| servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quo- | |
| cumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior | |
| rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria | |
| est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula | |
| mares figurat, ut traditur. piscatores Campaniae radicem | 98.1 |
| eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque | |
| nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant | |
| pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae | |
| polyrr<h>izos cognominatur convulsis, contusis, ex alto prae- | 5 |
| cipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, se- | |
| mine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem | |
| satyrion esse. |