| Verum et effectus ususque dicendi sunt ordien- | 25.99.1 |
| dumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. | |
| medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum | |
| radix e vino, Chironii et flos et semen potum inlitumve | |
| ex vino et oleo, privatim qu<a>e cunila bubula appellatur, | 5 |
| Polemonia vel Philetaeris radicis drachmis IIII in mero, | |
| Teucria, sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues, | 100.1 |
| pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii | |
| maioris radi<x> drachma in vini albi cyathis III, Gentiana | |
| praecipue adversus angues II drachmis cum pipere et ruta | |
| <in> vini cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiae | 5 |
| odorem fugiunt. datur ex vino percussis chelidonia; mor- | 101.1 |
| sibus inponitur Vettonica praecipue, cui vis tanta perhi- | |
| betur, ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese inter- | |
| imant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere | |
| cum III cyathis vini vel farina drachmis III sextario aquae | 5 |
| —farina et <in>ponitur—, Cantabrica, dictamnum, aristo- | |
| lochia radicis drachma in vini hemina, sed saepius bibenda. | |
| prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin om- | |
| nino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes; | |
| argemonia quoque radicis denarii pondere in vini | 102.1 |
| cyathis III poto. plura de ea convenit dici ceterisque, | |
| qu<a> primum nominabuntur, in eo autem genere medendi | |
| primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia | |
| habet qualia anemone, divisa apii modo, caput in cauli- | 5 |
| culo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore | |
| acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria ge- | |
| nera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus | |
| redoleat. |