| Dauci genera quattuor fecit Petronius Dio- | 25.110.1 |
| dotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae | |
| duae, probatissimi in Creta, mox in Achaia et ubicumque | |
| in siccis nati, feniculi similitudiue, candidioribus foliis et | |
| minoribus hirsutisque, caule pedali recto, radice suavissimi | 5 |
| gustus et odoris. hoc in saxosis nascitur meridianis; re- | 111.1 |
| liqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibus- | |
| que, nec nisi pingui solo * * * foliis coriandri, caule | |
| cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis, | |
| radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius | 5 |
| cumino simile, prioris milio, album, acre, odoratum om- | |
| nibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque | |
| parce sumi debet. si iam maxime tertium genus facere | 112.1 |
| libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam | |
| appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia haec et | |
| hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. | |
| ex aliis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad ser- | 5 |
| pentes. bibitur e vino drachma una, datur et quadri- | |
| pedibus percussis. |