| Therionarca alia quam magica et in nostro orbe | 25.113.1 |
| nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. ser- | |
| pentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem | |
| adfert. | |
| Persol<l>ata, quam nemo ignorat, Graeci arcion vo- | 5 |
| cant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora | |
| nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec | |
| ex vino bibitur denariorum II pondere; item cycla- | 114.1 |
| mini radix contra serpentes omnes. folia habet minora | |
| quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in | |
| quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus pur- | |
| pureis, radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro. | 5 |
| nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae vocatur, in | 115.1 |
| omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil | |
| nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et | |
| ebrietatem repraesentari addita in vinum. radix et siccata, | |
| scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassi- | 5 |
| tudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, | |
| si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri. |