| Sed inter prima celebratur peucedanum, lauda- | 25.117.1 |
| tissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis e<i> tenuis, | |
| longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, | |
| crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, | |
| foditur exitu autumni. placent tenerrimae et altissimae | 5 |
| radices. hae conciduntur in quaternos digitos osseis cul- | |
| tellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus | |
| rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur. et alius sucus | 118.1 |
| invenitur caulibus adhaerens; incisi <quo>que manant. pro- | |
| batur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, | |
| fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plu- | |
| rimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resol- | 5 |
| vitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibitur- | |
| que et ex oleo perunctos tuetur.—Ebuli quoque, | 119.1 |
| quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes. | |
| Privatim adversatur scorpionibus polemoniae ra- | |
| dix, vel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris mi- | |
| noribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis | 5 |
| IIII in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio | |
| cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum. |