| Verbascum Graeci phlomon vocant. genera habet | 25.120.1 |
| prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, | |
| in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. | |
| sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali | |
| amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine | 5 |
| digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelis- | |
| phaci, alta, ramis lignosis. sunt et p<h>lomides duae | 121.1 |
| hirsut<a>e, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, | |
| ab aliis <th>r<y>allis, foliis ternis aut cum plurimum qua- | |
| ternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. | |
| aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino | 5 |
| non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum | |
| est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones | |
| bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed | |
| effectu pari. |