| Oculorum aciem centaurio maiore putant ad- | 25.142.1 |
| iuvari, si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum | |
| melle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices ex- | |
| tenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide. | |
| nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. pa- | 5 |
| nacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami | |
| semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vi- | |
| numque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae | |
| suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent. | |
| facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plan- | 143.1 |
| taginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit, | |
| Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si | |
| qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris | |
| inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis | 5 |
| et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum | |
| ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et ro- | |
| saceo. psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit. |