| Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera | 25.144.1 |
| eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores | |
| palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra | |
| iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret | |
| caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum | 5 |
| melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum | |
| Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo ha<e> in- | |
| unguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque | |
| oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus | |
| ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci | 10 |
| drachma in vino. mirum quod feminam pecora vitant aut, | 145.1 |
| si decepta similitudine—flore enim tantum distant— | |
| degustavere, statim eam, quae asyla appellatur, in reme- | |
| di<um> quaerunt. a nostris fe<l>is ocul<u>s vocatur. praecipiunt | |
| aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam | 5 |
| aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita | |
| praecipuas esse vires. de Euphorbeae suco satis dictum | |
| est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, | |
| item cum * * * Vettonicae farina conveniet. |