| Duo genera eius: maius in fictilibus vasculis | 25.160.1 |
| seritur, quod aliqui buphthalmon appellant, alii zoophthal- | |
| mon, alii sterget<hr>on, quia amatoriis conveniat, alii <hypo-> | |
| ge<s>on, quoniam in subgrundiis fere nascitur; sunt qui am- | |
| brosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum | 5 |
| magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, | |
| quod erit<ha>les vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii | |
| erysithales, aliqui is<o>ët<e>s, Italia sedum, sed <ae>qu<e> aizoum | |
| utrumque, quoniam vireat semper. maius et cubiti alti- | 161.1 |
| tudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. <fo>lia | |
| in cacumine linguae similia, carnosa, pinguia, larga suco, | |
| latitudine pollicari, alia in terram convexa, alia stantia ita, | |
| ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in | 5 |
| muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice | |
| et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, | |
| sucosis, palm<um> alto caule. radix inutilis. |