| Huic similis est quam Graeci andrach<n>en agrian | 25.162.1 |
| vocant, Italia <in>lecebram, pusillis latioribus foliis et bre- | |
| viore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. | |
| Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere. | |
| medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis, purgat | 163.1 |
| enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit, | |
| palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur | |
| suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum | |
| ictibus, aconito vero maius aizoum praecipue. a scorpio- | 5 |
| nibus quoque habentem id feriri negant. |