| Durabat tamen antiquitas firma magnasque con- | 26.12.1 |
| fessae rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate | |
| Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quae- | |
| stuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se | |
| repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec | 5 |
| id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda, | |
| torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia ab- | |
| dicavit totamque medicinam ad causas revocando con- | |
| iecturae fecit, quinque res maxume communium auxi- | 13.1 |
| liorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem | |
| corporis, ambulationem, gestationes, quae cum unusquisque | |
| semet ipsum sibi praestare posse intellegeret, faventibus | |
| cunctis, ut essent vera quae facillima erant, universum | 5 |
| prope humanum genus circumegit in se non alio modo | |
| quam si caelo demissus advenisset. |