| Trahebat praeterea mentes artificio <in>ani, alia<s> | 26.14.1 |
| vinum promittendo aegris dandoque tempestive, iam fri- | |
| gidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius | |
| Herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat Cleo- | |
| phantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda | 5 |
| praeferens, ut auctor est M. Varro. alia quoque blandi- | |
| menta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu | |
| aut morbos extenuaret aut somnos adliceret, iam balneas | |
| avidissima hominum cupidine instituendo et alia multa | |
| dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore | 10 |
| fama, cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo | 15.1 |
| atque servato, ne quis levibus momentis tantam conver- | |
| sionem factam existimet. id solum possumus indignari, | |
| unum hominem e levissima gente, sine opibus ullis orsum, | |
| vectigalis sui causa repente leges salutis humano generi | 5 |
| dedisse, quas tamen postea abrogavere multi. Ascle- | 16.1 |
| piaden adiuvere multa in antiquorum cura nimis anxia | |
| et rudia, ut obruendi aegros veste sudoresque omni modo | |
| ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo | |
| quaerendi in urbe nimbosa, immo vero tota Italia im<b>r<ici>- | 5 |
| trice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum | |
| blandiente. praeterea in quibusdam morbis medendi cru- | 17.1 |
| ciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces or- | |
| gano demisso. damnavit merito et vomitiones tunc supra | |
| modum frequentes. arguit et medicamentorum potus sto- | |
| macho inimicos, quod est magna ex parte verum. itaque | 5 |
| nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus. |