Super omnia adiuvere eum magicae vanitates
|
26.18.1
|
in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis pos-
|
|
sent: Aethiopide herba amnes ac stagna siccari; on<othu-
|
|
ri>dis tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta
|
|
in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti; latacen
|
5
|
dari solitam a Persarum rege legatis, ut, quocumque ve-
|
|
nissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia.
|
|
ubinam istae fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte
|
19.1
|
ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis
|
|
legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper
|
|
in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris
|
|
miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis
|
5
|
contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit
|
|
Aemilianum Scipionem Carthaginis portas herba patefacere
|
|
quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur
|
|
hodie Meroide Pomptinae paludes tantumque agri subur-
|
|
banae reddatur Italiae! nam quae apud eundem Demo-
|
10
|
critum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri
|
|
bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persa-
|
|
rum regi tales dedit? mirum esset profecto hucusque pro-
|
20.1
|
vectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis,
|
|
si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non
|
|
hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam proba-
|
|
turi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. haec
|
5
|
est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa
|
|
primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstra-
|
|
tarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus,
|
|
adicientes ut quasque ratio dictabit.
|
|