| Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo | 26.21.1 |
| plura undique acerva<b>imus, quamquam non paucis iam | |
| demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, | |
| radix albuci ex aceto, ficulni caules <ex> aceto decocti, | |
| hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. | 5 |
| defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto | |
| inlinatur. et flos visci cum calce subactus laudatur et | 22.1 |
| tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba om- | |
| nibus his praefertur, inde nomine invento. nascitur in | |
| saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis | |
| foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum | 5 |
| melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens | |
| ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit | |
| volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quo- | |
| que regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita | |
| curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygda- | 10 |
| lino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice | |
| utuntur trita cum melle. |