| Astragalus folia habet longa, incisuris multis ob- | 26.46.1 |
| liquis, circa radicem caules III aut IIII, foliorum plenos, | |
| florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, prae- | |
| duras. nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus, | |
| sicut <in> Pheneo Arcadiae. vis ei ad spissanda corpora. | 5 |
| alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam | |
| repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt. | |
| sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem | |
| tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu. | |
| colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra. | 10 |