| Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus | 26.47.1 |
| nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item | |
| nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro | |
| barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam | |
| et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim | 5 |
| in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida | |
| lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gra- | |
| vissimum odore est durissimumque tactu. plurimum enim | 48.1 |
| terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, | |
| molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, | |
| concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet | |
| nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo | 5 |
| infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito | |
| sanat, tussim veterem cum st<y>race sumptum, efficacissi- | |
| mum ad ructus. |