| Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septen- | 2.245.1 |
| triones, dimidio fere min<or>, <Isid>oro colligit <³⁰LIIII>³⁰ LXII, | |
| quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc | |
| rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse | |
| globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. | 5 |
| haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo | |
| habitatur, ad Meroen DCXXV, inde Alexandriam <³⁰XII>³⁰ L, | |
| Rhodum DLXXXIIII, Cnidum LXXXVI<I> D, Coum XXV, | |
| Samum C, Chium XCIIII, Mytilenen LXV, Tenedum CXIX, | |
| Sigeum promunturium XII D, os Ponti CCCXII D, Cara<m>- | 10 |
| bin promunturium CCCL, os Maeotis CCCXII D, ostium Ta- | |
| nais CCLXXV, qui cursus conpendiis maris brevior fieri | |
| potest LXXIX. ab ostio Tanais nihil <in>modicum diligen- | 246.1 |
| tissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta | |
| existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere | |
| fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit <³⁰XII>³⁰ L | |
| usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego | 5 |
| non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines | |
| nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod in- | |
| numerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde | |
| ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse mai- | |
| orem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non | 10 |
| pridem conpertas cognitum habeo. |