| De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna | 2.247.1 |
| memoratu putem. universum autem circuitum Erato- | |
| sthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, <s>et in | |
| hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari | |
| video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura | 5 |
| Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena | |
| milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argu- | |
| mentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hip- | |
| parchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni dili- | |
| gentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI. alia | 248.1 |
| Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum | |
| vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, geometricae | |
| scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus du- | |
| xere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae | 5 |
| cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur | |
| in sepulchro epistulam Dionysodori nomine ad superos | |
| scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; | |
| esse eo stadiorum XLII. nec defuere geometrae qui inter- | |
| pretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe | 10 |
| missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spa- | |
| tium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio | |
| est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent. | |
| Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam | |
| sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum XII | 15 |
| terramque XCVI partem totius mundi facit. |