LIBER III
|
|
Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque
|
3.1.1
|
et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc
|
|
de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur
|
|
nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo
|
|
in genere venia iustiore, si modo minime mirum est ho-
|
5
|
minem genitum non omnia humana novisse. quapropter
|
|
auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissi-
|
|
mum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme
|
|
omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret,
|
|
in quibus ipse prodebat. ideo nec culpabo aut coarguam
|
2.1
|
quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur bre-
|
|
vitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes;
|
|
nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut
|
|
si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante
|
5
|
ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomen-
|
|
clatura quidem, sed mundi rerumque naturae.
|
|