| Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, | 3.3.1 |
| Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gadi- | |
| tano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria | |
| interiora diffunditur. hinc intranti dextera Africa est, laeva | |
| Europa, inter has Asia. termini amnes Tanais et Nilus. | 5 |
| XV p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, | |
| V in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniae ad promuntu- | |
| rium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta | |
| genito. T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis | 4.1 |
| tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum, X: tam | |
| modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec | |
| profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe | |
| taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa | 5 |
| limen interni maris multi eum locum appellavere. pro- | |
| ximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent | |
| claustra, Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis | |
| metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vo- | |
| cant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria | 10 |
| et rerum naturae mutasse faciem. |