| Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem | 26.59.1 |
| detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes | |
| drachmae II obolis eius II. est autem sucus herbae ab | |
| radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice | |
| crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo. | 5 |
| radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat | 60.1 |
| sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et | |
| ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, | |
| Prienense, specie autem nitidum et quam simillimum tau- | |
| rino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens, | 5 |
| virus redolens, cumminosum, linguae tactu lactescens, quam | |
| levissimum, cum diluatur, albescens. hoc evenit et adulte- | |
| rino, quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in | |
| Iudaea. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur | 61.1 |
| gustu, tithymallus enim linguam excalefacit. usus bimo; | |
| nec ante nec postea utile. dedere et per se ex aqua vel | |
| mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe | |
| ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et de- | 5 |
| coctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae | |
| inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo. |