| Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii | 26.62.1 |
| lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, | |
| cum inaruerit, si cinis inspergatur, apparere litteras, et | |
| ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. ge- | |
| nera eius multa. primus cognominatur characias, qui et | 5 |
| masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, | |
| sucosis, V aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis | |
| paene oleae, in cacuminibus coma iunci. nascitur in | 63.1 |
| asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, sic- | |
| catum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente | |
| pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi | |
| aut fici<s>, ut cum <i>is arescat. quinas autem guttas singulis | 5 |
| excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico | 64.1 |
| sumpta, quot guttas e<a> lactis exceperit. sucus cum colli- | |
| gitur, ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis | |
| tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est | |
| et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia sol- | 5 |
| vendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. | |
| colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et | |
| lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo | |
| soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito | 65.1 |
| in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in | |
| posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio | |
| III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces | |
| urit leniter, est enim tam ferventis naturae, ut per se | 5 |
| extra corpori inpositu<s> pusulas ignium modo faciat et pro | |
| caustico in usu sit.—Alterum genus tithymalli myr- | 66.1 |
| titen vocant, alii car<y>iten, foliis myrti acutis et pungentibus, | |
| sed m<a>ioribus, et ipsum in asperis nascens. colliguntur | |
| comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus | |
| VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit, | 5 |
| sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen | |
| Graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lava- | 67.1 |
| turque, deinde siccatur et datur cum papaveris nigri II | |
| partibus ita, ut sit totum acetabuli modus. minus hic vo- | |
| mito<r>ius quam superior, ceteri item. aliqui sic et folium | |
| eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel | 5 |
| sesima. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera | |
| sanat. ad nomas oris folium cum melle estur.—Ter- | 68.1 |
| tium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis | |
| folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, se- | |
| mine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum | |
| teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.— | 5 |
| Quartum genus helio<s>copion appellant, foliis porcil- | 69.1 |
| lacae, ramulis stantibus a radice IIII aut V rubentibus, | |
| semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida na- | |
| scitur, semine albo, columbis gratissimo. nomen accepit, | |
| quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per | 5 |
| inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui | |
| characiae.—Quintum cyparittian vocant propter | 70.1 |
| foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascen- | |
| te<m> in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut | |
| characiae.—Sextum platyphyllon vocant, alii corym- | |
| biten, alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora | 5 |
| sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel | |
| suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit | |
| privatim aquas.—Septimum dendroides cognomi- | 71.1 |
| nant, alii cobion, alii leptophyllon, in petris nascens, co- | |
| mosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et | |
| semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian. |