| Vesicae malis contraque calculos, gravissimis cru- | 26.78.1 |
| ciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota, | |
| item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, | |
| Vettonica ut in iocinere diximus, item rami<c>i pota atque | |
| inlita, eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad cal- | 5 |
| culos Vettonicam et verbenacam et mil<i>folium aequis por- | |
| tionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent. | |
| strangurias discuti et dictamno certum est, item quinque- | 79.1 |
| folio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari | |
| atque inlini utilissimum est. xiphi quoque radix superior | |
| urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et in- | |
| linitur. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium rami<c>i | 5 |
| et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient | 80.1 |
| anagallides, acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque | |
| et omnia vesicae vitia de<pellit,> calculos et herba et radix | |
| cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari | |
| pondere et caulis et seminis et murrae. ebulum teneris | 81.1 |
| cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum | |
| testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino | |
| dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita | |
| enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. | 5 |
| Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et | |
| ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nym- | |
| phaeae Heracliae. |