| Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum | 26.82.1 |
| laudata<e>. est autem inter eas quae eduntur silvestrium | |
| herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica | |
| illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus | |
| palmum altus; semen fervens, odoratum ceu libanotidis, | 5 |
| rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum can- | |
| didum, quem aliqui cac<h>rym vocant. folia pinguia albicant | |
| veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassi- | |
| tudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis. estur | 83.1 |
| crud<a> coct<a>ve cum olere, odorati saporis et iucundi. ser- | |
| vatur etiam in muria. praecipue <ei> usus ad strangurias | |
| folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque cor- | |
| poris gratiorem facit, verum largior inflationes. alvum | 5 |
| solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut | |
| alc<i>mae siccae farina, e vino pota stranguria<e> efficacius | |
| addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. | |
| iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa | |
| succurrit. | 10 |