| Anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota | 26.84.1 |
| vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis, | |
| chamaepi<t>y<i> similis, flore purpureo, odore gravi, radice | |
| intubi, vel magis medetur * * * . | |
| Cepaea, similis porcilacae, nigriore radice, sed | 5 |
| inutili, nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in | |
| vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest. | |
| eadem praestat hypericon—alii chamaepityn, alii | 85.1 |
| corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali, | |
| rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro, | |
| maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum | |
| sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. est | 86.1 |
| aliud hypericon, quod aliqui caro<n> appellant, folio tama- | |
| ricis—et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et | |
| minu<ti>s, rubentibus, odoratum, palmo altius, suave, leniter | |
| acutum. vis semini excalfactoria, et ideo inflammationem | 5 |
| facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam, | |
| si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino | |
| potum, vesicae autem callithrix trita simul <cum> cumino | 87.1 |
| et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad | |
| tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item | |
| perpressa, quae Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua de- | |
| cocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino | 5 |
| sumptum et chrysanthemum primum. anthemis quoque | |
| calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II, | |
| flore roseo, radices tritae per se * * * cei, laver crudum. | |
| silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis | 88.1 |
| apii similitudine. coquitur ut olus acidum, magna utilitate | |
| vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, | |
| aliter inutilis vesicis.—Calculos pellit malum erraticum | |
| radicis libra in congio decocta ad dimidias—inde he- | 5 |
| minae sumuntur per triduum, relicum ex vino—et urtica | |
| marina et daucum et plantaginis semen ex vino et | |
| herba Fulviana trita ex vino. et haec nomen inventoris | |
| habet, nota tractantibus. urinas ciet scordion, testium | 89.1 |
| tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur peuce- | |
| dani sucus, ex melle semen, stranguriae agaricum obolis III | |
| in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in | |
| vino, dauci una drachma vel seminis. | 5 |
| Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur, | |
| panace poto et infricato, Polemonia, aristolochiae decocto | |
| folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et | 90.1 |
| umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho | |
| uno poto. quinquefolium <i>schiadicis et bibitur et inponitur, | |
| item scamoni<a> decocta et cum hordei farina. semen hy- | |
| perici utriusque bibitur ex vino. | 5 |
| Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, con- | |
| dylomata quinquefolium, sed ea <in> cal<l>um iam conversa | |
| cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea proci- | |
| dentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat. coty- | 91.1 |
| ledon condylomata et haemorrhoidas mire curat, testium | |
| tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. inter- | |
| trigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum ha- | |
| bentibus. alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis | 5 |
| legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut | |
| sedat coeptos. inguinalis, quam quidam argemonion | 92.1 |
| vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit, in manu | |
| tantum habenda est. | |
| Panos sanat panaces ex melle, plantago cum sale, | |
| quinquefolium, persoll<at>ae radix ut in strumis, item da- | 5 |
| masonium, verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum | |
| folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inpo- | |
| natur calidum. experti adfirmavere plurimum referre, si | 93.1 |
| virgo inponat nuda ieiuna ieiuno et manu supina tangens | |
| dicat: "Negat Apollo pestem posse crescere cui | |
| nuda virgo restinguat" atque ita retrorsa manu ter | |
| dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix man- | 5 |
| dragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle, | |
| sideritis cum adipe vetere contusa, marruvium cum axungia | |
| vetere, vel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab | |
| inventore habet nomen. |