Concitatricem vim habe<t e>t satyrion. duo eius genera: 26.96.1
longioribus foliis quam oleae, caule IIII digitorum, flore
purpureo, radice gemina ad formam hominis testium,
alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios
orchis cognominatur et femina esse credita <est>. distin- 5
guitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini.
nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium
earum cum polenta inlita sedat vel per se trita. supe-
rioris radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit,
eadem ex aqua remittit. Graeci satyrion foliis lilii 97.1
rubris, minoribus et III non amplius e terra exeuntibus
tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius
inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor
feminas. et aliud genus satyrii erythr<ai>con appellant, 5
semine viticis maiore, levi, duro, radicis cortice rufo;
intus album includi sapore subdulce, fere in montuosis
inveniri. venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, 98.1
stimulari, adeo si bibatur in vino austero; arietibus quo-
que et hircis segnioribus in potu dari, et a Sarmat<i>a
equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod
vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa 5
aut lactuca sumpta. in totum quidem Graeci, cum con- 99.1
citationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic
et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhe<no>gonon,
quarum semen testi<b>u<s> simile est. tithymalli quoque ra-
morum medullam habentes ad venerem proniores fieri 5
dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theo-
phrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse
libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non
posuit.—Sideritis adalligata varices minuit et sine 100.1
dolore praestat.
  Podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum
avorumque memoria, verum etiam nostra, peregrinus et
ipse, nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen in- 5
venisset. insanabilis non est credendus, quippe quoniam
et in multis sponte desiit et in pluribus cura. medentur
radices panacis cum uva passa, sucus hyoscyami cum farina
vel semen, scordion ex aceto, Hiberis uti dictum est,
verbenaca cum axungia trita, cyclamini radix, cuius de- 10
coctum et pernionibus. podagras refrigerat radix e xiphio, 101.1
semen e psyllio, cicuta cum lithargyro aut axungia, aizoum
in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae. utri-
libet vero convenit erigeron cum axungia, plantaginis folia
trita addito sale modico, argemonia tusa ex melle. me- 5
detur et verbenaca inlita aut si pedes macerentur in aqua,
in qua decocta sit, et lappago, similis anagallidi, 102.1
nisi esset ramosior ac pluribus foliis, gravis odoris. quae
talis est, mollugo vocatur; similis, sed asperioribus foliis
asperugo. superioris et sucus pondere 𐆖 I in vini II cya-
this cotidie sumitur.—Praecipue vero liberat eo 103.1
malo ph<y>cos thalassion, id est fucus marinus, lactucae
similis, qui conchyliis substernitur, non podagrae modo,
sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat.
tria autem genera eius: latum et alterum longius, qua- 5
damtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta vestes
tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et adversus
serpentes in vino dedit. salutare est et semen eius herbae, 104.1
quam psyllion appellavimus, madefactum aqua admixtis
in heminam seminis resinae Colophoniae coclearibus II,
turis uno. laudantur et mandragorae folia cum polenta
tunsa. 5
  Talis vero tumentibus limus aquaticus cum oleo
subactus mire prodest, articulis sucus e centaurio minore.
idem nervis utilissimus, item centauris. Vettonica nervis 105.1
discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota
ut in iocinere, articulis quinquefolium inposit<um>, mandra-
gorae folia cum polenta vel radix recens tusa cum cucu-
mere silvestri vel decocta in aqua, digitorum in pedibus 5
rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia,
amomon suco decocto, item centunculus decocta vel muscus
recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae
boariae radix e vino pota.—Cyclaminos decocta in aqua 106.1
perniunculos curat omniaque alia frigoris vitia, perniunculos
et cotydelon cum axungia, folia ex batrachio, epithymi
sucus. clavos pedum extrahit ladanum cum castoreo, ver-
benaca ex vino. 5