| Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur, | 26.107.1 |
| dicemus de <i>is, quae totis corporibus grassantur. remedia | |
| autem haec communia invenio <ap>ut a<uc>to<r>es potanda: | |
| dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium | |
| generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen | 5 |
| interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis sucum | |
| e scordio, item Vettonicae, quae pota colorem plumbeum | |
| corporis privatim emendat, gratiorem reducit. |