| Geranion aliqui myrrin, alii myrtidan appellant. | 26.108.1 |
| similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior, | |
| rotunda, saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, | |
| Graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus | |
| tenuibus, pilosis ramosam ex intervallis, binum palmorum; | 5 |
| e<sse> in his folia, inter quae in cacuminibus capitula sint | |
| gruum. alterum genus foliis anemones, divisuris longio- | 109.1 |
| ribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientibus se | |
| ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur | |
| contra phthisis drachma in cyathis vini III bis die, item | |
| contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis | 5 |
| auribus medetur, opisthotonis semen drachmis IIII cum | |
| pipere et murra potum. phthisis sanat et plantaginis sucus, | 110.1 |
| si bibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno | |
| matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant, | |
| interpositis diebus, Vettonica vero phthisicis ecligmate cum | |
| melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis II in | 5 |
| passo, vel daucum cum centaurio maiore in vino. phage- | |
| daenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias | |
| ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti. |