| Inter mala universi corporis vigiliae sunt pleris- | 26.111.1 |
| que. harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristo- | |
| lochia odore et peruncto capite, aizoum sive sedum, si | |
| involutum panno nigro ignorantis pulvino subiciatur, et | |
| onothera<s> sive onear, hilaritatem adferens in vino, amygdalae | 5 |
| folio, flore roseo, fruticosa, longa radice et, cum siccata | |
| est, vinum olente. haec in potu data feras quoque mitigat. | |
| cruditates, quae nausiam faciunt, digerunt<ur> Vettonica | 112.1 |
| pota; eadem a cena concoctionem facit in oxymelitis cya- | |
| this III drachmae pondere et crapulam discutit, item aga- | |
| ricum post cibum in aqua calida potum.—Paralysin Vet- | |
| tonica sanare dicitur, item Hiberis ut dictum est. eadem | 5 |
| et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque, | |
| quae secari periclitentur, discutiendo. |