| Muliebribus morbis medetur maxime in universum | 26.151.1 |
| Paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et | |
| in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio, | |
| menses et sudores scordotis potu et inlitu. Vettonica | |
| drachma in vini cyathis III bibitur contra omnia volvarum | 5 |
| vitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit Achillia | |
| adposita et decoctum eius insidentibus. mammis inponitur | 152.1 |
| hyoscyami semen ex vino, locis radix in cataplasmate, | |
| mammis et chelidonia. secundas morantes vel partus emor- | |
| tuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panac<e>s | |
| e vino potum volvas purgat adpositumque cum melle. Pole- | 5 |
| monia pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit volvas. | |
| centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item | 153.1 |
| maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest, | |
| derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago | |
| adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur. | |
| sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos | 5 |
| vel traversos eicit—bibitur ex aqua foliorum obolo—, | |
| adeo ad haec efficax, u<t> ne in cubiculum quidem praegnan- | |
| tium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu | |
| valet; proxime pseudodictamnum, sed menses ciet cum | 154.1 |
| mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis | |
| aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et | |
| emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota vel | |
| subdita; volvas quoque procidentes inhibet fotu vel suffitu | 5 |
| vel subiectu, maxime tenuis. strangulatum ab his men- | 155.1 |
| sumque difficultatem agaricum obolis III in vini veteris | |
| cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo | |
| recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita | |
| nymphaeae Thessalae radix dolori medetur, in vino nigro | 5 |
| pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota | |
| et adposita et vesicae insidentium decocto medetur. se- | 156.1 |
| cundas pota cissanthemos pellit, volvam sanat. e xiphio | |
| radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peuce- | |
| danum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses | |
| albos praecipue psyllion drachma in cyathis III aquae, | 5 |
| semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet | |
| sucus adpositus et emortuos partus. nimia rursus pro- | 157.1 |
| fluvia sistit semen cum vivo sulphure, contra <e>a ciet ba- | |
| trachium potu vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, | |
| sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum | |
| et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu | 5 |
| corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur. | |
| emortua scamonium pellit potum vel adpositum. menses | 158.1 |
| ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut | |
| Hippocrati videtur, crethmos e vino semine vel radicis | |
| cortice, trahit et secund<a>s, succurrit et strangulationibus | |
| ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis | 5 |
| inflationibusque volvarum conveniens. purgat hippuris pota | |
| et adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alc<i>mae | |
| radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua | |
| mulsa. Artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut | 159.1 |
| cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in | |
| tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et se- | |
| cundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia | |
| pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri | 5 |
| imo cum farina hordeacia. acoron quoque utile est inte- | 160.1 |
| rioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos. | |
| et anthyllides duae vulvis utilissimae torminibusque et se- | |
| cundarum morae in vino potae. callithrix fotu locis me- | |
| detur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita. | 5 |
| geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro pro- | |
| fluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix ver- | |
| benacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu | |
| mala praestantissima est. peucedano quidam miscent in | 161.1 |
| vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psyllii | |
| defervefactum in aqua, cum intepuit, epiphoras omnes uteri | |
| lenit. symphyton tritum in vino nigro evocat me<n>ses. | |
| partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae | 5 |
| mulsae cyathis IIII. dictamni folia praeclare dantur ex | |
| aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in | |
| utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae. | |
| similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos | |
| adalligata, cissanthemos pota, item Vettonicae farina ex | 10 |
| aqua mulsa. |