| Arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes | 26.162.1 |
| uvas floribus oleae similes, pallidioris tamen, semen album | |
| papaveris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant; | |
| arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius | |
| potu mares generari, si credimus. alii utra<m>que ocimo | 5 |
| simil<em> tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse | |
| testibus simile. |