| Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appella- | 26.163.1 |
| vimus, unice medetur. <e>rigeron ex passo mammas ube- | |
| riores facit, sonc<i c>um farre coct<i i>u<s>. quae vero mastos | |
| vocatur, inlita pilos mammarum partu nascent<es> aufert; | |
| testas in facie aliaque cutis vitia emendat Gentiana, nym- | 5 |
| phaea Heraclia inlita, cyclamini radix maculas omnes. | |
| cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in | |
| facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat. |