| LIBER XXVII | |
| Crescit profecto apud me certe tractatu ipso | 27.1.1 |
| admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum | |
| dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo | |
| curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata | |
| hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius muni- | 5 |
| ficentia, si humani operis esset inventio. nunc vero deorum | 2.1 |
| fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo | |
| inveniret, eandemque omnium parent<e>m et genuisse haec | |
| et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri | |
| volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphor- | 5 |
| beam e monte Atlante ultraque Herculis columnas e<x> ipso | |
| rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani | |
| insulis extra terras positis, itemque Aethiopidem ab exusto | 3.1 |
| sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque hu- | |
| manae saluti in toto orbe portari, inmensa Romanae pacis | |
| maiestate non homines modo diversis inter se terris gen- | |
| tibusque, verum etiam mont<e>s et excedentia in nubes iuga | 5 |
| partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! | |
| aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo Romanos | |
| velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur. |