| Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit | 27.4.1 |
| satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse | |
| aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus ani- | |
| malium eodem die inferre mortem. hoc fuit venenum, | |
| quo interemptas dormient<e>s a Calpurnio Bestia uxores | 5 |
| M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius | |
| in digitum. ortum fabulae narravere e spumis Cerberi | |
| canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Hera- | |
| cleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni. | |
| hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scor- | 5.1 |
| pionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. | |
| ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod | |
| in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti prae- | |
| sentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in | 5 |
| visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum | |
| sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit. | |
| immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt de- | 6.1 |
| monstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. | |
| torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et | |
| vinci se confitentur. auxiliatur <i>is helleborum album tactu | |
| resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et om- | 5 |
| nium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari po- | |
| tuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. tangunt | 7.1 |
| carnes aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi | |
| hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches | |
| appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum | |
| hominis gustu demonstratu<m>. quod certe casu repertum | 5 |
| quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasci, | |
| quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit? | |
| hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit | 8.1 |
| deus—hoc habet nomen per quem intellegitur eadem | |
| et parens rerum omnium et magistra—, utraque con- | |
| iectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper | |
| scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, | 5 |
| quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. sed | 9.1 |
| maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri | |
| saluberrime promulgavere aperta professione, <ne> malum | |
| quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, | |
| qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, | 5 |
| vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucu- | |
| meris, non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem | |
| modicam, cammaro similem marino; quare quidam cam- | |
| maron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. | |
| cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare | 10 |
| et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon | |
| appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore | |
| mures necat. nascitur in nudis cautibus, quas aconas no- | 10.1 |
| minant, et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne | |
| pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationem nominis | |
| adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae | |
| cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas | 5 |
| sentiretur. |