| Aethiopis folia habet <p>hl<o>mo similia, magna ac | 27.11.1 |
| multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum, scabrum, | |
| similem arctio, multis concavum alis, semen ervo simile, | |
| candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, | |
| molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque, | 5 |
| ut cornua videri possint. praeter Aethiopiam nascuntur | 12.1 |
| et in Ida monte Troadis et in Messenia. colliguntur | |
| autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant. | |
| medentur volvis pota<e> in vino albo, ischiadicis, pleuriticis, | |
| faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex Aethiopia | 5 |
| venit, eximie atque ilico prodest.—<Ag>eraton feru- | 13.1 |
| lacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis, | |
| flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvas- | |
| que purgat, tanto magis insidentibus. causa nominis [non | |
| haec, sed] quoniam diutissime non marcescit.—Aloe | 14.1 |
| scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, | |
| ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, | |
| non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram | |
| demissa; <ipsa> gravis odore, gustu amara. laudatissima ex | 5 |
| India adfertur, sed nascitur et in Asia, non tamen ea | |
| utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim | |
| conglutina<n>t suco. ob id in turbinibus cadorum eam se- | |
| runt ut aizoum maius. quidam et caulem ante maturi- | 15.1 |
| tatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur | |
| et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata | |
| sit censent, ut lacrima non absorbeatur. fuere qui tra- | |
| derent in Iudaea super Hierosolyma metallicam eius na- | 5 |
| turam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior | |
| est aut umidior. erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi | 16.1 |
| coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; | |
| inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intel- | |
| legitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, | |
| densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis | 5 |
| alvum solvere, cum paene sola medicamentorum, quae id | |
| praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet | |
| ulla vi contraria. bibitur drachma, ad stomachi vero disso- | 17.1 |
| lutionem in II cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis | |
| mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit, | |
| purgationis autem causa plurimum III drachmis, efficacior, | |
| si pota ea sumatur cibus. capillum fluentem continet cum | 5 |
| vino austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis | |
| sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo | |
| dilutiorque infusa. oculorum vitia omnia sanari ea con- | 18.1 |
| venit, privatim prurigines et scab<rit>iem genarum, item | |
| insignita ac livida inlita cum melle, maxime Pontico, ton- | |
| sillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, | |
| si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota. | 5 |
| vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit | |
| per se vel ex aceto. alias etiam est vulneribus utilissima | 19.1 |
| ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis | |
| genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex | |
| vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda | |
| curatio aut coercenda. haemorrhoidum quoque abundantiam | 5 |
| leniter sistit. dysinteriae infunditur et, si difficilius con- | 20.1 |
| coquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo, et in regio | |
| morbo III obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle | |
| decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digi- | |
| torum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut | 5 |
| quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa | |
| pinnaque subinde versatur, ut possit aequaliter torreri.— | |
| Alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon | 21.1 |
| cognominatur, caules III aut IIII, foliorum plenos, florem | |
| rosae, radices albas cum plurimum VI, cubitales, obliquas. | |
| nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino | |
| vel aqua dysintericis, alvo citae, <ad> rupta, convulsa.— | 5 |
| Alypon cauliculus est, molli capite, non dissimile betae, | 22.1 |
| acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens. | |
| alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico. minima | |
| potio II drachmarum, media IIII, maxima VI, <eximi>a pur- | |
| gatione quibus datur e gallinaceo <iu>re.—Alsine, quam | 23.1 |
| quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et | |
| alsine dicta est. incipit a media hieme, arescit aestate | |
| media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. | |
| sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. | 5 |
| haec eadem erat quae hel<x>ine, nisi minor minusque hir- | |
| suta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus. cum | |
| teritur, odorem cucumeris reddit. usus eius ad collectiones | 24.1 |
| inflammationesque, ite<m> eadem omnia quae hel<x>ine<s>, sed | |
| infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis | |
| ulceribusque cum farina hordeacia. sucus eius auribus | |
| infunditur.—Androsaces herba est alba, amara, sine | 25.1 |
| foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur | |
| in maritimis S<y>riae. maxime datur hydropicis drachmis II | |
| tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer | |
| enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque. idem | 5 |
| effectus et seminis.—Androsaemon sive, ut alii | 26.1 |
| appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua | |
| diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis | |
| rubentibus. folia alba, rutae figura, semen papaveris nigri. | |
| comae tritae sanguineo suco manant; odor est resin<o>sus. | 5 |
| gignitur in vineis, fere medio autumno effoditur suspen- | |
| diturque. usus ad purgandam alvum tusae cum semine | 27.1 |
| potaeque matutino vel a cena II drachmis in aqua mulsa | |
| vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit | |
| bilem, prodest ischiadi maxime, sed poster<o> die capparis | |
| radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pon- | 5 |
| dere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a pur- | |
| gatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores | |
| aquam. inponitur et podagris et ambustis, et volneribus | |
| cohibens sanguinem.—Ambrosia vagi nominis et | 28.1 |
| circa alias herbas fluctuati unam habet certam, densam, | |
| ramosam, tenuem, III fere palmorum, tertia parte radice | |
| breviore, foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen | |
| est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys | 5 |
| a quibusdam vocatur, ab aliis Artemisia. coronantur illa | |
| Cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit.— | |
| Anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, | 29.1 |
| similem faeno Graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. | |
| odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria con- | |
| dita, recens vero margines ulcerum erodit. radix deco- | |
| quitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota | 5 |
| calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta | |
| ad dimidias.—Anagyros, quam aliqui aco<p>on vocant, | 30.1 |
| fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corni- | |
| culis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit | |
| per messes. folia collectionibus inponuntur difficulterque | |
| parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. | 5 |
| quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur, | |
| drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur | |
| et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discu- | |
| tiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum | |
| vomitiones facit.—Anonymos non inveniendo nomen | 31.1 |
| invenit. adfertur e Scythia, celebrata Hicesio, non parvae | |
| auctoritatis medico, item Aristogitoni in volneribus prae- | |
| clara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis prae- | |
| cordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere | 5 |
| et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur, | |
| recentem eam, si uratur, in ferrum aut aes feruminari.— | |
| Aparinen aliqui ompha<l>ocarpon, alii philanthropon | 32.1 |
| vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa | |
| ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, con- | |
| cavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis | |
| pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra | 5 |
| serpentes semine poto ex vino drachma et contra pha- | |
| langia. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt | |
| folia inposita, sucus auribus infunditur.—Arction | 33.1 |
| aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, | |
| nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. | |
| nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, qu<a>e deco- | |
| quitur in vino ad dentium dolorem, <ut ore> ita contineatur. | 5 |
| decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino | |
| ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum | |
| radice semine trito in vino.—Asplenon sunt qui | 34.1 |
| hemion<i>on vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, | |
| cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec | |
| florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque | |
| opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in | 5 |
| aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt; | |
| et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis | |
| non danda, quoniam sterilitatem facit.—Asclepias | 35.1 |
| folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, | |
| odoratas, floris virus grave, semen securiclatum. nascitur | |
| in montibus. radices torminibus medentur et contra ser- | |
| pentium ictus non solum potu, sed et inlitu.—Aster | 36.1 |
| ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum prae- | |
| sentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis II aut | |
| III, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et | |
| adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra | 5 |
| manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et | |
| coxendicis dolori adalligata.—Ascyron et ascyroides | 37.1 |
| similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos | |
| quod ascyroides vocatur, ferulaceos, <c>oma rubentes, capi- | |
| tulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, | |
| resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa | 5 |
| quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischia- | |
| dicos poti II drachmis in hydromelitis sextario. alvum | |
| solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis.—Aphaca | 38.1 |
| tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et | |
| siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina | |
| sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. na- | |
| tura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus | 5 |
| eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen | |
| decoctum.—Alcibium qualis esset herba, non rep- | 39.1 |
| peri apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad ser- | |
| pentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capiat | |
| trita cum vini meri cyathis III aut radicem drachmarum | |
| III pondere cum vini eadem mensura.—Alectoros | 40.1 |
| lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia | |
| gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in | |
| siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle | |
| addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in | 5 |
| oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat | |
| colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per | |
| se exit.—Alum nos vocamus, Graeci symphyton | 41.1 |
| petraeum, simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis III | |
| aut IIII a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum, | |
| gustu dulce, salivam ciens, radice longa, rutila. nascitur | |
| in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum late- | 5 |
| ribus, renibus, torminibus, pectori, pulmonibus, sanguinem | |
| reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in | |
| vino decocta, et aliquando superlinitur. quin et comman- | 42.1 |
| ducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis | |
| quoque inponitur et contusis, lenit interanea. alvum sistit | |
| cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis | |
| granis VIIII et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta | 5 |
| praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet | |
| addita, unde et Graeci nomen inposuere. ossibus quoque | |
| fractis medetur, alga rufa scorpionum ictibus.— | |
| Actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis, geni- | 43.1 |
| culatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur | |
| in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno | |
| interioribus feminarum morbis.—Ampelos agria vo- | 44.1 |
| catur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis | |
| diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos | |
| quam Iovis flammam appellamus. in u<v>olis fert semen simile | |
| Punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis | 5 |
| ternis, additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter | |
| ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mu- | |
| lierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prod- | |
| est tusa cum foliis et inlita cum suco suo. |