| Absinthii genera plura sunt: Santonicum appel- | 27.45.1 |
| latur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora | |
| pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque | |
| aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed me- | |
| dulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facil- | 5 |
| limae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris po- | |
| puli Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum | |
| feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium | |
| bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis | |
| maioribus. stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius | 46.1 |
| in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua | |
| ac postea nocte et die refrigeratum sub diu; decoci VI | |
| drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sex- | |
| tariis III oportet, nec <non> salem addi vetustissim<i> usu<s> est. | 5 |
| bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc ge- | |
| nus. diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquae, tegatur | |
| per triduum. tritum raro in usu est, sicut et sucus ex- | 47.1 |
| pressi. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, | |
| madefactum aqua triduo recens aut siccum VII diebus, | |
| dein coctum in aëneo vaso ad tertias X heminis in aquae | |
| sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa, coquitur | 5 |
| ad crassitudinem mellis, qualiter e<x> minore centaurio quae- | |
| ritur sucus. sed hic [absinthii] inutilis stomacho capi- | |
| tique est, cum sit ille decoct<u>s saluberrimus. namque | 48.1 |
| adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum | |
| emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, mala- | |
| ciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo | |
| Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones | 5 |
| adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. | |
| antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae ve- | |
| teris sextario seminis VI drachmas cum III salis, mellis | |
| cyatho; efficacius purgat duplicato sale. diligenter autem | 49.1 |
| teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta | |
| dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris | |
| [folia] in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem | |
| purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur | 5 |
| cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum pau- | |
| latim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo, | |
| lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. adversatur | 50.1 |
| fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris | |
| aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum | |
| claritati multum confert, epiphoris cum passo inponitur, | |
| suggillatis cum melle. aures decoct<i> eius vapor suffitu | 5 |
| sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac | |
| menses cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice | |
| una, cyathis aquae VI, menses privatim cum melle sumptum | |
| et in vellere adpositum. anginae subvenit cum melle et | 51.1 |
| nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius | |
| quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera. | |
| peculiariter ilibus inponitur cum Cypria cera aut cum fico. | |
| sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam | 52.1 |
| maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem | |
| in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio | |
| sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. cu- | |
| lices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atra- | 5 |
| mentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a | |
| musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento | |
| rosaceoque permixtus.—Est et absinthium mari- | 53.1 |
| num, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in | |
| Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne | |
| habent. angustius priore minusque amarum, stomacho | |
| inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. | 5 |
| bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbi- | |
| tione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae | |
| sextario ad dimidias. |