| Dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas | 27.71.1 |
| in dorsi medio, caulem II cubitorum iisdem spinis horri- | |
| dum, genicula eius binis foliis amplectentibus concavo | |
| alarum sinu, in quo subsistit ros salsus. in cacumine | |
| capitula sunt echinata spinis. nascitur in aquosis. sanat | 5 |
| rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque, | |
| dum sit crassitudo cerae, ut possit in fistulas collyrium | |
| mitti, item verrucas omnium generum. quidam et alarum, | |
| quas supra diximus, sucum inlinunt <i>is.—Dryopteris | 72.1 |
| felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum sub- | |
| dulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo | |
| psilotrum est radix tusa, inlinitur enim usque, dum su- | |
| dores evocet, iterum et tertium ita, ne sudor abluatur.— | 5 |
| Dra<b>e phono similis herba est, cauliculis tenuibus, | 73.1 |
| cubitalibus, circumdatis utrimque foliis pollicari ampli- | |
| tudine, qualia oxymyrsines, sed candidioribus mollioribus- | |
| que, flore candido sabuci. edunt cauliculos decoctos, se- | |
| mine vero eius pro pipere utuntur. | 5 |