Elatine folia habet casiae, pusilla, pilosa, rotunda, 27.74.1
semipedalibus ramulis quinis senisque, a radice statim
foliosis. nascitur in segete, acerba gustu et ideo oculorum
fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis,
subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis 5
usu dysinteria liberat.—Empetros, quam nostri 75.1
calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere
in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit
bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior
sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut 5
in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet
decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem
promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subferve-
fiant, una rumpi.—Epicactis ab aliis elleborine 76.1
vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis uti-
lissima et contra venena pota.—Epimedion caulis
est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, num-
quam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac * * * 5
in umidis nascitur. et huic spissandi refrigerandique na-
tura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas
cohibent.—Enneaphyllon longa folia novena habet, 77.1
causticae naturae. inponitur lana circumdatum, ne urat
latius—continuo pusulas excitat—, lumborum doloribus
et coxendicum utilissimum.
MCP server: latin-mcp.packhum.org