| F<e>licis duo genera nec florem habent nec semen. | 27.78.1 |
| pteri<m> vocant Graeci, alii blachnon, cuius ex una radice | |
| conplures exeunt f<e>lices bina etiam cubita excedentes longi- | |
| tudine, non graves odore; hanc marem existimant. alterum | |
| genus th<e>lypterim Graeci vocant, alii nymphaea<m> pterim; | 5 |
| est autem singularis atque non fruticosa, brevior mollior- | |
| que et densior, foliis ad radicem canaliculata. utriusque | 79.1 |
| radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, | |
| unde nomen Graeci inposuere. radices utriusque longae | |
| in oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem | |
| eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido | 5 |
| solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in | |
| trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneo- | |
| rum animalia, ex his t<a>enias cum melle, cetera ex vino | |
| dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima. alvum | |
| solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius t<a>enias | 10 |
| cum scamonii pari pondere. radix eius pondere II obo- | 80.1 |
| lorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle | |
| praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, | |
| quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina | |
| earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque | 5 |
| in cervicibus. folia cimicem necant, serpentem non reci- | |
| piunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta | |
| etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae | |
| discrimen: optima Macedonica est, secunda Cassiopica.— | |
| Femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis | 81.1 |
| recens in aceto ac sale trita. | |
| Gale<o>psis aut, ut alii, galeobdolon vel galion | |
| caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odo- | |
| rem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes | 5 |
| ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcino- | |
| mata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, paro- | |
| tidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere. | |
| putrescentia quoque et gangraenas sanat cum sale.— | |
| Glau<x> antiquitus eugalacton vocabatur, cytiso et len- | 82.1 |
| ticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra ser- | |
| punt quini seni, admodum tenues, a radice. flosculi pur- | |
| purei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione | |
| similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hau- | 5 |
| serint, balineis uti convenit. Glaucion in Syria | 83.1 |
| et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papa- | |
| veris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, | |
| gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei co- | |
| loris. hoc in olla fictili luto circumlit<a> in clibanis cal- | 5 |
| faciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem no- | |
| minis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus | |
| epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur | |
| collyrium, quod medici dia glauci<u> vocant.—(lactis quo- | |
| que ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa | 10 |
| ex aqua).—Glycyside, quam aliqui Paeoniam aut | 84.1 |
| pentorobon vocant, caulem habet II palmorum, comitan- | |
| tibus II aut III, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, | |
| pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud | |
| grano rubente, aliud nigro. duo autem genera sunt: femina | 85.1 |
| existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII | |
| aut VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam una | |
| radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu ad- | |
| stringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. | 5 |
| nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam | |
| interdiu periculosum sit pico Martio inpetum in oculos | |
| faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne | |
| sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum | |
| arbitror. usus in <i>is diversus. rubra grana rubentes men- | 86.1 |
| ses sistunt XV fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis | |
| medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes | |
| ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat | |
| opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam | 5 |
| autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. | |
| estur etiam <in> alimentis, sed in medendo IIII drachmae | |
| satis sunt. grana nigra auxiliantur et suppressionibus | 87.1 |
| nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis | |
| vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppu- | |
| rationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, ve- | |
| teres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et | 5 |
| pueris contra calculos incipiente<s> stranguria.—Gna- | 88.1 |
| phalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis molli- | |
| busque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur | |
| in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones menses- | |
| que mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur | 5 |
| et putrescentibus ulcerum.—Gallidragam vocat Xe- | 89.1 |
| nocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, | |
| caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile | |
| ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit, | |
| quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea | 5 |
| parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere | |
| non diutius anno et ita, si terram non adtigerint. |