| Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in | 27.90.1 |
| cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa | |
| caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. | |
| quidam ob id aristida vocant.—Hyos<e>ris intubo | |
| similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa | 5 |
| praeclare medetur.—Holosteon sine duritia est | 91.1 |
| herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, <ra- | |
| dice> tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII | |
| digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. | |
| nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta | 5 |
| in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, | |
| dum cocuntur, addita.—Hippophaeston nascitur in | 92.1 |
| spinis, ex quibus fiunt aënae fulloniae, sine cauliculo, sine | |
| flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, | |
| herbacei coloris. radicula<e> alba<e>, molles. sucus earum | |
| exprimitur aestate ad solvendam alvum III obolis, maxime | 5 |
| in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra ver- | |
| tigines, orthopnoeas, paralysis incipientes.—Hypo- | 93.1 |
| glossa folia habet figura silvestris myrti, co<m>a spinosa, et | |
| in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis | |
| dolores corona ex <i>is inposita minuit.—Hypec<o>on | |
| in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae | 5 |
| papaveris suco. | |
| Idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. ad- | |
| h<a>erent <i>is velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum | |
| mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spis- | |
| sandi cohibendique natura.—Isopyron aliqui phase- | 94.1 |
| lion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in | |
| passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo ca<ul>e | |
| tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera | |
| pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri | 5 |
| utilissim<i>. |