| Lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, | 27.95.1 |
| germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut | |
| capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis | |
| magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena | |
| in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt | 5 |
| et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis | |
| ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inven- | |
| tum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur.— | |
| Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, | 96.1 |
| caule semipedali. alae nu<m>er<o>sa<e>, semen in cacumine in | |
| siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. | |
| nascitur in arvis. radix adversatur omni<b>u<s> serpentium | |
| generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur | 5 |
| et ischiadicis.—Lycapsos longioribus quam lactucae | 97.1 |
| foliis crassioribusque, caul<i> long<o> hirsutis adgnatis, multis, | |
| cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. | |
| inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febri- | |
| bus movet suco aquae calidae admixto.—Inter | 98.1 |
| omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui ex- | |
| onychon vocant, alii Διὸς πυρόν, alii Ἡρακλέους. herba | |
| quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ra- | |
| mulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singu- | 5 |
| las veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos can- | |
| dore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, | |
| duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, ca- | |
| vernulas habent et intus semen. nascitur et in Italia, sed | 99.1 |
| laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore | |
| equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum | |
| arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam ex- | |
| quisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque | 5 |
| humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem | |
| vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo | |
| calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. | |
| neque in alia herbarum fides est <certior,> ad quam medi- | |
| cinam nata sit, <talis> autem eius species, ut etiam sine | 10 |
| auctore visu statim nosci possit.—Lapis vulgaris | 100.1 |
| iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur | |
| altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur in- | |
| petigo. qui tangit, dicit: | |
| φεύγετε κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει. | 5 |
| Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in | 101.1 |
| venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vo- | |
| cant. ex hac in III modios salivati additur quantum in | |
| unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum fau- | |
| cibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, | 5 |
| donec purgentur—insanire enim solent—; si sudor | |
| insequ<e>tur, aqua frigida perfundi.—Leuce Mercu- | 102.1 |
| riali similis nomen ex causa accepit, per medium folium | |
| candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vo- | |
| cant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. | |
| fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina | 5 |
| omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt | |
| nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem | |
| hanc semine acriore.—Leucographis qualis esset, | 103.1 |
| scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis | |
| proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco, | |
| item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio femi- | |
| narum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulce- | 5 |
| ribus, quae fiant in teneris partibus. |