| Medion folia habet iridis sativae, caulem | 27.104.1 |
| tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotun- | |
| dum, semine minuto, radicem semipedalem. in saxis opacis | |
| nascitur. radix drachmis II cum melle menses feminarum | |
| sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque | 5 |
| in vino contra abundantiam feminarum datur.—Myos- | 105.1 |
| ota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una | |
| radice, aliquatenus rubentibus, concavis ab imo, foliis an- | |
| gustis, oblongis, dorso acuto, nigris, per intervalla adsidue | |
| geminatis, tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore | 5 |
| caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis | |
| fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas | |
| sanat. tradunt Aegypti, mensis, quem Thoti vocant, die | |
| XXVIII fere in Augustum mensem incurrente si quis huius | |
| herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non | 10 |
| lippiturum eo anno.—Myagros herba ferulacea est, | 106.1 |
| foliis similis rubiae, tripedanea. semen oleosum, quod et | |
| fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco. | |
| Herba, quae vocatur nyma, III foliis longis, in- | |
| tubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit.—Na- | 107.1 |
| trix vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet. | |
| hac in Piceno feminis abigunt quos mira persuasione Fa- | |
| tuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum | |
| esse crediderim, quae tali medicamento iuventur. | 5 |