| Odontitis inter feni genera est, cauliculis densis | 27.108.1 |
| ab eadem radice, geniculatis, triangulis, nigris. in geni- | |
| culis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum, | |
| semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum. | |
| nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino | 5 |
| austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita, | |
| ut contineatur ore.—Othonna in Syria nascitur, | 109.1 |
| similis erucae perforatis crebro foliis, flore c<r>oci; quare | |
| quidam anemonen vocaverunt. sucus eius oculorum me- | |
| dicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit ad- | |
| stringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quic- | 5 |
| quid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri | |
| in pastillos.—Ono<s>ma longa folia habet fere ad | 110.1 |
| III digitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, * * * | |
| <s>i<m>i<l>is si<v>e caule si<v>e flore si<v>e semine. praegnas, si edit | |
| eam aut supergradiatur, abortum facere dicitur.—Ono- | |
| pradon cum ederunt, asini crepitus reddere dicuntur. trahit | 5 |
| urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones | |
| discutit.—Os<y>ris ramulos fert nigros, tenues, lentos | 111.1 |
| et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum | |
| initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus | |
| faciunt ex <i>is. radicum decoctum potu sanat arquatos. | |
| eaedem, priusquam maturescat semen, concisae et sole | 5 |
| siccatae alvum sistunt; post maturitatem vero collectae et | |
| in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et | |
| per se tritae ex aqua caelesti bibuntur.—Oxys | 112.1 |
| folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt | |
| et qui enterocelen habent. | |
| Polyanthemum, quam quidam batrachion appellant, | |
| caustica vi exulcerat, cicatrices et ad colorem reducit, eadem- | 5 |
| que vitiligines concorporat.—Polygonum Graeci vo- | 113.1 |
| cant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis | |
| rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit | |
| sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium | |
| excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera poly- | 5 |
| goni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a | |
| multitudine seminis aut densitate fruticis, alii po<ly>gon<at>on | |
| a frequentia geniculorum, alii <t>halatt<i>ada, alii carcinothron, | |
| alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui | |
| hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minus- | 10 |
| que nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus | |
| foliis turgescente. quocumque haec modo se habent, vis | 114.1 |
| earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt, | |
| largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui | |
| si non fuere, non prosunt. stomachi fervori folia in- | |
| ponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus | 5 |
| et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per | |
| se datur et in febribus ante accessiones II cyathis, in | |
| tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysinte- | |
| ricis et in solutione stomachi. tertium genus orion vocant, | 115.1 |
| in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule, | |
| densis geniculis et in se infarctis, foliis autem piceae, | |
| radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare | |
| ischiadicis. quartum genus silvestre appellatur, paene arbo- | 116.1 |
| ris frutice, radice lignosa, stirpe cedri rubicunda, ramis | |
| <s>parti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quater- | |
| nisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali | |
| cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina | 5 |
| inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter | |
| gingivarum vero vitia ipsa commanducatur. nomas sistit | 117.1 |
| omniaque, quae serpunt aut difficilem cicatricem habent, | |
| privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad | |
| anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea | |
| inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis | 5 |
| quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra pro- | |
| fluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum | |
| servant. |