| Rhecoma adfertur ex <i>is quae supra Pontum | 27.128.1 |
| sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior | |
| paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem | |
| trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita | |
| collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epi- | 5 |
| phoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et | |
| alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra ca- | 129.1 |
| coëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in | |
| aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in | |
| vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antece- | |
| dente madefacta. datur et decoctum eius bibendum du- | 5 |
| plici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi de- | |
| volutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid | 130.1 |
| et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; | |
| sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item | |
| hepaticis, splenicis, ischiadicis. a<t> renium vitia, suspiria, | |
| orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo III obolis | 5 |
| potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto | |
| inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones, | |
| febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravi- | |
| tates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et | |
| convolsiones.—Circa Ariminum nota est herba | 131.1 |
| quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationes- | |
| que omnes. qui curant ea, addunt haec verba: "Reseda, | |
| morb<o>s reseda; scisne, scisne, quis hic pullus | |
| egerit radices? nec caput nec pedes habeat." haec | 5 |
| ter dicunt totiensque despuunt. | |
| Stoechas in insulis tantum eiusdem nominis | |
| gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses | |
| ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque misce- | |
| tur.—Solanum Graeci στρύχνον vocant, ut | 132.1 |
| tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refri- | |
| gerandique.—Smyrnion caulem habet apii, folia | 133.1 |
| latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu | |
| exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato | |
| cum quadam acrimonia iucund<o>, colore in luteum langue- | |
| scente, capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine ro- | 5 |
| tundo nigroqu<e>; arescit incipiente aestate. radix quoque | |
| odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius | |
| foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, | |
| unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in ter- | 134.1 |
| renis. usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses | |
| cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix col- | |
| lectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit | |
| inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto | 5 |
| cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed parti- | |
| culatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de | |
| causa aliquando cum ruta datur. medetur tussi et ortho- | 135.1 |
| pnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut re- | |
| nium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. | |
| partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischia- | |
| dicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo | 5 |
| inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem per- | |
| ducit. exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis | 136.1 |
| praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et | |
| purgat. semen peculiariter hydropicis datur potu<i>, quibus | |
| et sucus inlinitur. et <in> malagmate cortice arido et ad | |
| obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in | 5 |
| elixis carnibus.—Sinon concoctiones facit, sapore simil- | |
| lima piperi. eadem in dolore stomachi efficax. |